Liber Leviticus*

Caput 12: Versus 6

Cumque expleti fuerint.Intentionem aperit, quia scilicet, pollutionem naturales motus non faciunt, sed peccatum, de quo dicit David:Ecce enim in iniquitatibus conceptusPsal. 50., etc., Matrem naturam appellans, et immunditiam peccati Adae et Evae in totum genus humanum descendisse significans. Ideo Moyses, completis diebus purificationis holocaustum, et pro peccato praecepit immolari; evidenter ostendens quia imago Dei perfectionem tribuit generi nostro. Nam formationem dies mundationis ostendunt, perfectionem holocaustum.AUG., ubi supra.Nunquid peperisse peccatum est? etc., usque ad non ut dicerent super filio aut super filia, sed pro filio aut filia.Notandum autem quam pauper Dominus nasci voluerit, ut non pro illo offerretur agnus et pullus columbinus aut turtur, sed par turturum aut duo pulli columbarum secundum Evangelium, quod scriptura Levitici tunc jussit offerri, si non habuit agnum manus offerentis, quod satis est magnum.BEDA, in Lev., tom. 2.Dominus noster non solum homo, etc., usque ad et post in coelestem Jerusalem bonorum operum victimis Domino commendata perveniet.
(* Traductions européennes)